Latin
IPOOTAAEIΣ OEPATETTIKH
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 227
Unproofread scanNot analysed yet
Unde praestò semper sit intellectui classis eorum: suffimigium aëris, Vapor siccus, vel humidus ad pulmones, Haustus, Clysma, Epithema, Balneum, Fotus, Injectiones in uterum, vesicam susceptum 888. Expellitur venenum 1. minuendo resistentiam in loco, ubi minus nocet, ut eo dein vi vitae, vel medicaminum pellatur, expellatur: Suctus Marsorum &Psyllorum olim, hirudinum, cucurbitarum, fomentorum, frictionum, calor, id agunt. 2. verô attractione magneticâ, ut carnes venenatae bestiae, lapis serpentum &c. agunt. 3. omni medicamento validè diluente, movente, ut sunt vomitoria, purgantia, sudorifera. 4. partem affectam auferendo, ferro candente urendo. 889. Symptomata, quum sint effectus jam sensiles, facilè reducuntur ex pathologicâ doctrinâ in suas classes, tum curantur ut morbi singulares, de quibus postea. 890. Munitur corpus contra venena inprimis 1. usurpando largiter antidota generalia, &singularia, si noscitur indoles futuri mali. 2. partem, cui metuitur, inungendo lemter oleosis. 3. omnes corporis partes aequâ in perspiratione retinendo. 891. Quae de venenis hucusque, &de contagio vera sunt. 892. Causae morborum remotiores, sensu cognitae, facilè mutantur, aut tolluntur: indicant enim mutationem in sex rebus non naturalibus.