Latin
CURATORIA INDICATIO IN
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 232
Unproofread scanNot analysed yet
915. Nimis imminutus ille motus exigit ejus excitationem, quae producitur 1. ablato impedimento per remedia corrigentia, vel auferentia. 2. ope attenuantium, (913) &Cardiacorum (ab 859 ad 916. Acrimonia liquidorum, quaecunque sit, indicat temperamentum ad inertiam majorem; illa verò creatur 1. victu insipidorum fere, farinaceorum, gelatinosorum, blandè oleosorum, fructuum bene maturorum. 2. potu aquae. 3. quiete animi &corporis. 4. diluentibus aquosis, lenienpogl lenientibus farinosis, suboleosis, emollientibus, talia sunt, ptisanae, emulsiones. fomenta, balnea, haustus clysmata ex his. 5. opiatis 917. Acrimonia acida exigit correctoria contraria, ut sunt 1. victus ex ovis, carnibus, suboleosis. 2.