Latin
FLUID. CORRIG
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 235
Unproofread scanNot analysed yet
FLUID. CORRIG. 6. Multi &varii morbi oriri possunt ab unâ simplici causâ, sed variis partibus corporis, &vario modo, applicata. 7. A solo motu spirituum animalium variato infinitê varii morbi oriri, foveri, crescere possunt. 8. Ut &à solis obstructionibus, &vitâ superstite concurrentibus. 9. Tandem à solis spasmis, flatibus, stimulis exiguis venenisque. 925. Unde liquet, uno saepe medicamento multos morbos posse curari, nullo omnes. 926, Maximè universalia esse aquam, ignem, argentum vivum, opium. 927. Quibus maximum paraverunt nomen, qui medicinam universalem possedisse creduntur. 928. Hinc iterum patet, quae correctoria in morbis, &an sint ulla universalia? IND CURAT IN FLUID. EVACUANS. A ateria morbi ex corpore eduMcitur per duplicem viam. 1. cutis exper Emunctoria naturalia, totius intestiternae, narium, oris, oesophagi, norum, vesicae, urethrae, uteri. 2. per artificialia in vasis Sanguiferis, per phlebotomen, arteriotomen, scarificationes, hirudines; in vasis Lymphaticis, per Caustica, &vesicatoria; in utrisque per fonticulos, setacea, ulcera, fistulas. 930. Hinc prima distinctio Evacuantium à diversitate Emunctorii, per quod educitur. 931. Altera petitur à diversitate materiae educendae. 932. Per cutim perspirabile evacuatur, &sudor. Indicatur: 1. A sudore critico solvente, vel levante morbum. 2.