Latin
FAECIS ALVINAE EXCRETIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 34
Unproofread scanNot analysed yet
)inductum Pecqueti, ex hoc in venae Subclaviae sinistrae cavum pellitur, ubi Jugularis in eam hiat, appositâ cornutâ semilunari valvulâ, &in hunc ductum omnis Lympha totius Thoracis refluit. (vid. Asell. &Wharthon. de Lact. Pecquet de Ductu Thorac. Louwer. in L. de Cord. C. v.) 82. Ergò quae Chylo, viâ ab intestinis in venas mediâ, eveniunt, haec sunt: 1. Lentior motus per intestina, &lactea; docet priorum laxa longitudo, &posteriorum numerus &exilitas; effectus defaecatio. 2. Motus externus impressus dissolvens quem docemur, a positurâ vasorum coëuntium, sejunctorum reunitorum, (73. )β. A motu diaphragmatis, musculorum abdominis, viscerum compressorum in tenuissimas membranas. &c. (55.) γ. A calore humido ambiente, cujus effectus noti. δ. Pulsu arteriarum mesentericarum, quae omni via lacteis occurrunt, &has movent. 3. Dilutio. α. lymphâ glandularum meferaei. (75. 76.) β. vapore rorifero. 7. Liquido forte nervorum meseraicorum. 4. Assimilatio liquidis omnibus omnium partium corporis, dum à ab ore ad subclaviam perpetuô admiscetur quid subtilissimi liquorum, jam circulo sanguinis circumactorum, &subactorum. β. lenta, parca simul, successiva, perpetua admistio omnium fere liquorum Corporis, sc. Lymphae (43. 62. 63. 64).