# Institutiones medicae 34

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, FAECIS ALVINAE EXCRETIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/34

) inductum Pecqueti, ex hoc in venae Subclaviae sinistrae cavum pellitur, ubi Jugularis in eam hiat, appositâ cornutâ semilunari valvulâ, & in hunc ductum omnis Lympha totius Thoracis refluit. (vid. Asell. & Wharthon. de Lact. Pecquet de Ductu Thorac. Louwer. in L. de Cord. C. v.) 82. Ergò quae Chylo, viâ ab intestinis in venas mediâ, eveniunt, haec sunt: 1. Lentior motus per intestina, & lactea; docet priorum laxa longitudo, & posteriorum numerus & exilitas; effectus defaecatio. 2. Motus externus impressus dissolvens quem docemur, a positurâ vasorum coëuntium, sejunctorum reunitorum, (73. ) β. A motu diaphragmatis, musculorum abdominis, viscerum compressorum in tenuissimas membranas. &c. (55.) γ. A calore humido ambiente, cujus effectus noti. δ. Pulsu arteriarum mesentericarum, quae omni via lacteis occurrunt, & has movent. 3. Dilutio. α. lymphâ glandularum meferaei. (75. 76.) β. vapore rorifero. 7. Liquido forte nervorum meseraicorum. 4. Assimilatio liquidis omnibus omnium partium corporis, dum à ab ore ad subclaviam perpetuô admiscetur quid subtilissimi liquorum, jam circulo sanguinis circumactorum, & subactorum. β. lenta, parca simul, successiva, perpetua admistio omnium fere liquorum Corporis, sc. Lymphae (43. 62. 63. 64).

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
