# Institutiones medicae 37

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, CHYLI CUM CRUORE MISTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/37

37 & vinculum, flaccescit intra ligaturam & extrema corporis. Incisa talis arteria intra vinculum & Cor rivo saliente extrudit celerrimè omnem sanguinem, (ut 88) sed incisâ intra vinculum & extrema corporis vix quidquam prosilit. 94. Ergò Cruor fluens hoc modo ex toto corpore per unam arteriam, (91) fluit à basi in apicem, non contrâ. 95. Vena quaecunque notabilis, filoque constricta, tumet inter extrema & vinculum, depletur intrâ filum & Cor; vulnerata priori parte eructat brevi omnem sanguinem ad mortem, vel languorem; pertusa alterâ parte nil effluit: nec refert, quae vena: docet nos veritatem Venaesectio. 96. Ergò cruor ex omni Corpore in unam venam brevi & velociter fluere potest, fluore determinato ab apice in basin. 97. Arteriae sunt canales conoideni, obliqui, intorti internè laeves, ramosi cum angulis acutioribus fere à parte apicis, fibris spiralibus validis, elasticis definiti, ut superficie. 98. Venae sunt canales conoidei obliqui, intorti ramosi acutis angulis fere apicem versus, internê laeves: nisi quod in ortu ramorum, & in venis majoribus ad ex38 CHYLI CUM CRUORE MISTI CIRCUL.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
