# Institutiones medicae 38

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, CHYLI CUM CRUORE MISTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/38

extrema valvulae sint, uni semicirculo sectionis conicae firmiter affixae eâ lege, ut versus Cor possint aperiri, non contrâ. 99. Ergò & hinc determinatio fluoris sanguinei in venis patet. 100. Omnes Arteriae, exceptâ Pulmonicâ, rami Aortae; haec ex sinistro Cordis cavo. 101. Omnes venae, exceptis Pulmonicis, cunt in venam Cavam, ut ejus rami; illa verò terminatur in dextram auriculam Cordis, praemisso sinu venoso, musculoso. 102. Ergò omnes Arteriae (100) vehunt cruorem à sinistro ventriculo ad omnia Corporis puncta intrâ & extrâ (91. 92. 93. 94.) per Aortam. 103. Ergò omnes venae (101.) vehunt sanguinem ab extremis ad Cor (95. 96. ) per Cavam in auriculam dextram, ne Hepaticis quidem exceptis.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
