# Institutiones medicae 4

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/4

Objectum Artis Homo, ejus Vita, Sanitas, Morbi, Mors, horum Causae, quibus oriuntur, Media, quibus diriguntur. 14. Medicina ergô est Scientia eorum quorum applicatione vita & sanitas conservantur vel sanitas amissa redditur. 15. Necessitas, Utilitas, Nobilitas Ejus ex dictis per se patent. 16. Media, quorum effectu haec scientia acquiritur sunt duo haec: 1. Observatio accurata omnium, quae in Homine Sano, Aegroto, Moriente, Mortuo fiunt tam ab iis, quae in eo sunt, quam ab iis, quae Arte, vel casu per externa in eo producuntur. 2. Ratiocinatio exacta, quâ ea, quae in homine fiunt abscondita sensibus, vel faciunda sunt, investigantur, demonstrantur: quod ut fiat, data experimenta, singulatim expensa, comparanda sunt inter se; notanda omnia severitate Mathematicâ, quae in iis contenta inde clare deduci possunt: Talesque dein conclusiones ut verae, sine erroris scrupulo, adhibendae. 17. Ut in corporeis quaesita ex datis investigentur, principia quaedam adhibenda, quorum ope demonstratio fiat. Haec clara, distincta, certaque esse debent; talia sc. sunt Mechanica, Corpus, Figura, Motus, Viresque horum exploratae, vel demonstratae. 18.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
