# Institutiones medicae 42

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, CORDIS FUNCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/42

Sanguis ventriculi dextri in vivis, jejums animalibus neque acidum, nec lixiviosum sapit, sed salsum ammoniacum, vel marinum. 114. Acidis, alcalicisve mistus non cient effervescentias, sed colorum & fluiditatis varias species. 115. Saliens ex arteriâ pulmonali, & vase exceptus nullum ebullitionis intestinae, vel effervescentiae signum dat, sed odorem fumosum, acrem, ingratum, frigore & quiete coit, dein in solidum concrescens, & fluidum cruore fluidius, se separat. 116. Vivi animalis Corde aperto, & mucrone sursum erecto, sanguis cernitur ex dextrâ auriculâ in cavum propelli vi auriculae contractae, non autem effervescere; maximè haec clara circà mortem. Eade sanguine ventriculi sinistri vera sunt. 117. Thermoscopium Cordi vivo immissum docet, non majorem ibi, quam alibi, calorem sanguinis esse. 118. Chylus ductus Thoracici plerumque est saporis salsi, aut praedominantis in cibo indosem sequitur. ti119. Exceptus & permistus salibus oppositis rarô & vix ebullit. 120. Exceptus vase non ebullit. 121. Interceptus in ductu Thoracico non fervet. 122. Aggregatus, dein pulsus in Subclaviam, mistus ibi sanguini non ebullit, nec in venâ, nec in auriculâ, nec in ventriculo Cordis. 123. Factis iisdem, & ligatâ Axillari venâ inter Cavam & valvulam, nulla cernitur effervescentia. 124. Lympha conglobatarum glandularum quum Chylo admista sit, (68. 76.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
