Latin
CORDIS FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Ergô illa causa in eo quaerenda, quod sanguinem continet, id est in Corde; ubi ut inventa demonstretur, Cordis fabrica, cohaesio, instrumenta, motus, &vis sunt exactê notanda. 130. Parenchyma Cordis, sine vasis sanguiferis spectatum, totum fere nervosum est; cujus fibrae ita decurrunt, ut contractarum effectus sit Cordis cava formare &exactê arctare sine destructione ejus. Nam primô fibrae sunt, maximè in dextro ventriculo, exteriores, tenuiores, pauciores subjectis ad apicem usque innexae, dein in tendines fixatae, quae apicem basi, fibras spirales sibi mutuo arctando, fabricam Cordis conservant: secundò fibrae spirales cava ambientes, exortae â tendinibus, intortae, aliis implicatae, dein alteri tendinum superficiei iterum affixae, quo itinere duplicem helicem formant oppositam decussatis fibris. 131. Descriptae fibrae (130) utrique ventriculo conimunes; sed tertiò aliae sunt sinmstro propnie itâ, ut forment cavum &totum mediastinum, pariter spirales exteriores &interiores, partim in basin tendinosam, partim in carneas columnas desinentes, inde in mitrales valvulas, tandem in tendinem. (Louwer de Corde. &Vieussens.) 132. Hinc dibzy Googl 132. Hinc liquet, dextrum ventriculum &sinistrum habere fibras communes; sed sinistrum habere plures, crassiores, fortiores singulares. Unde vis contractio, arctatio utriusque varia. 133.