# Institutiones medicae 5

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/5

Circâ explicationem eorum, quorum ratio ex his reddi nequit, aliter se res habet: quod ut noscatur, sequentia expendenda postulata. 19. A. Homo constat Mente & Corpore unitis. B. Quorum utrumque naturâ ab altero differt. C. Adeoque Vitam, Actiones, Passiones diversas habet. D. Tamen uniuntur eâ lege, ut multae cogitationes Mentis determinatis quibusdam motibus in corpore jungantur, & vicissim. E. In Mente quaedam cogitationes ex naturâ purae mentis fluunt, quaedam ex unione cum corpore. F. In Corpore exercitationes quaedam quorundam motuum fiunt sine attentione conscientiâ, vel imperio mentis ad eas, ut causâ, concurrente; aliae per actiones mentis varie determinantur, aliae mistae sunt: G. Quae in homine cogitationem involvunt, Menti, ut principio, adscribenda. Quae extensionem, vel motum, involvunt, Corpori, ejusque motui adscribenda, per ejus proprietates investiganda, & demonstranda sunt. H. Neque ex essentiali ideâ Mentis potest dari ratiò, cur in Corpus agere, cur ab eo pati queat.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
