Latin
PULMONIS FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 52
Unproofread scanNot analysed yet
52 PULMONIS FUNCTIO. 157. Ergò 1. effectus pulmonis in corpore sano majoris momenti, quam aliorum viscerum. 2. Hinc omnis cruor primo pulmones, dein reliqua viscera divisus transit. 3. Hic praeparatio in nutrimentum, dum omnis Chylus huc pellitur. 4. Hic officina sanguinis. 5. Et praeparatio ejus, ut possit fluere per vasa capillaria, quae non alibi fit. 6. Ibi praeparatio in secretiones. 7. Adeoque ad omnes actiones animales 158. Haec verò ex datâ sanguinis Chylosi massâ, ex datâ pulmonis fabricâ &actione, ex datâ vi Cordis, &Aëris gravis, fluidi, elastici actione in figurata vasa Tracheae, hinc in sanguifera evidenter sequuntur. 159. Quid ergò aëris admistu, quid fermentis opus? 160. Eidem actioni mechanicae quidni adscribatur assumtorum quorumcunque nutrimentorum volatilisatio in materiem, unde alcali volatile educitur, observata Helmontio ab aëre pendens, non explicata.