# Institutiones medicae 54

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, SANGUINIS CIRCULATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/54

5. à mole corporum ambientium, pondere & elatere comprimentium. 6. ab angustiam ultimorum vasculorum. Ergò fluit per vasa excessu virium cordis suprâ resistentias aggregatas. Ergô sanguis pulmonicus minori vi moveri potest. 167. Ergo vis Cordis ingens, sive impedimenti, sive excessus valorem supputes: id docet vel sola moles movendorum. 168. Sanguis tantâ vi actus (167.) tantâ vi repulsus (167.) in canalem plenum, conicum, dilatabilem pro primo effectuhabet arteriarum diastolen cordis systolae Synchronam, & arteriae non naturalem, quum cordi naturalis sit. Haec in toto corpore sano, ubique, eodem fit tempore, quia Serquia ibi cruor continuâ massâ densus. titur inprimis ubi arteria maxima, nudissima, & inferius durâ suffulta basi: Nulla verô communis omni sanio scitur. 169. Huic diastolae (168) renititur arteriae vis contractilis musculosa, (162. 163.) & eadem vis corporum ambientium, (166. 5.) quae verê agunt, hinc simul ac eor flaccescit, (141.) & valvulae regressae, (107.) sanguis pressione cordis liber, arteriae vi urgetur & ambientium, aliter quieturus, fluit continuo decursu, (dum causa pellens (166. 169.) continua est) tamen sultuoso. 170. Omni ergò momento sanitatis cruor undique premitur per conum, & derivatur in ramos laterales conicos per ora trunci amplitudinem respicientia. 171. Sanguis corde (138.) pulsus, nisu obliquo ad angulum valde acutum in latera aortae impingit, ea premit, ob curvaturam ejus omni suâ mole incurrit ab aortae figurâ & Elatere repellitur, (163.) ergò omni momento cuilibet sanguinis particulae alius conciliatur nixus, motus, rotatio, attritus perpetuus, attenuatio, angulorum detritus, homogeneitas maxima, fluor, calor, pressio in laterales hiatus, evitatio obstructionis in capillaribus.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
