Latin
CEREBRI FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 59
Unproofread scanNot analysed yet
obstructio, compressio, saesio facta in uno sarcitur ope alterius vasis, ut fluor advecti perennis sit. 187. Hoc mechanico apparatu Cerebro &Cerebello datur sanguis. Reliquus enim per ramos Carotidum externarum non remotê ab ingressu, &per varias alias arterias videtur modo integumentis Cerebri &Cerebelli impendi, ex accuratissimis injectionibus Clarissimi Rau188. Circulus Arteriosus (185) ramos suos tenui meningi itâ impertit per omnia, ut hanc fere constituere videatur: pia verò mater circâ sinus durae per vasa inprimis nexa in convexâ parte, cavâ cerebro arctissimê haeret, ejus anfractus profundê ad callosa usque intrat, investit, &totum cerebrum in infinitos lobulos minimos dividit. 189. Tota haec meninx (188) basis est, qua vascula arteriosa sustenta ordinatim in infinitos circulos, descripto (185.) simillimos, sed minimos tandem distribuantur; id ligaturae, &injecta docent; tota adeo est vasorum reticularis plexus, cujus ambitu retinetur in suâ figurâ tota moles arctissimê sic constricta ad intima usque.