# Institutiones medicae 59

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, CEREBRI FUNCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/59

obstructio, compressio, saesio facta in uno sarcitur ope alterius vasis, ut fluor advecti perennis sit. 187. Hoc mechanico apparatu Cerebro & Cerebello datur sanguis. Reliquus enim per ramos Carotidum externarum non remotê ab ingressu, & per varias alias arterias videtur modo integumentis Cerebri & Cerebelli impendi, ex accuratissimis injectionibus Clarissimi Rau188. Circulus Arteriosus (185) ramos suos tenui meningi itâ impertit per omnia, ut hanc fere constituere videatur: pia verò mater circâ sinus durae per vasa inprimis nexa in convexâ parte, cavâ cerebro arctissimê haeret, ejus anfractus profundê ad callosa usque intrat, investit, & totum cerebrum in infinitos lobulos minimos dividit. 189. Tota haec meninx (188) basis est, qua vascula arteriosa sustenta ordinatim in infinitos circulos, descripto (185.) simillimos, sed minimos tandem distribuantur; id ligaturae, & injecta docent; tota adeo est vasorum reticularis plexus, cujus ambitu retinetur in suâ figurâ tota moles arctissimê sic constricta ad intima usque.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
