Latin
6
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ex essentiali ideâ Corporis dari potest ratio, cur in Mentem agere, cur ab ea pati queat. Haec autem solâ observatione effectuum constant; adeoque eorum allegatio nihil explicat. Ergô si solutio Problematis Medici eousque data, ut modô restet demonstrandum, quomodo fiat haec unio satisfactum erit quaesito; id enim sufficit Medico, (12) ulteriorque inquisitio impossibilis. I. Neque ultimae Metaphysicae, neque ultimae Physicae Causae, Elementa, Formae rerum primae, Origo motus, Medico (12) investigatu necessaria, possibilia, vel utilia sunt. K. Supponatur veritas demonstratorum Anatomicorum Chemicorum, Mechanicorum, Physicorum, quoad facta.