# Institutiones medicae 64

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, GLANDULARUM FUNCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/64

204. Hae causae (203) variis locis variae, solae, combinataeve reperiuntur in ipsâ fabricâ sensu deprehensa, vel deducuntur evidentiâ summâ ex eâ per leges Mechanicas indubitatas, & ex naturâ liquidorum omnibus cognitâ: ergò mille species secretionum & secretorum esse possunt. 205. Cur ergô pororum ficta figura, varietas, immutabilitas, causa varia. 206. Cur opus precariô advocare fermenta, praecipitantia, fermentantia, coagulantia, mutantia, horumque fingere materiem, causam, cryptas, admistionem, perennitatem, effecta, fines? 207. Glandulae uno gradu magis compositae eandem fabricam habent, sed eâ differentiâ, 1. quod plures simplices (196.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
