# Institutiones medicae 7

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/7

L. Supponatur, incipiendum ab simplicissimis, certissimis, cognitu facillimis, pergendum ad ea, quae his immediatè junguntur, hâcque lege progrediendum ad ultima, compolita, obscura. M. Supponatur, Artis Inventori ab individuis ad universalia, Docenti verô â generalibus ad singularia procedendum esse. 20. Hinc patet ordo dicendorum. Quum enim Homo Mente constet & Corpore unitis. post. A. D.) & Corporis affectiones sensm fere obviae. (16) adeoque hîc certissimae. (11. 3.) erit primô agendum de Corpore. (post. K.) In quo, dum duplex affectionum genus, (post. F.) & merê corporeum simplicissimum, (ut per se patet! erit primo agendum de merè corporeis. (post. K.) Ea vitam, sanitatem, morbosve spectant corporis: Ergô primô de Sanitate & Vitâ, dein de Morbis agendum. 21. Prima ergò Medicinae totius, (14.) adeoque Institutionum Medicarum, pars docet structuram Corporis humani, viventis, sani. Demonstrat itaque 1. Ea, ex quibus conflatur. 2. Ea, quae ejus faciunt vitam. 3. Ea, quae ejus faciunt sanitatem. 4. Effecta, quae ex his sequuntur. Vocatur ca pars φυσιολόγία, Θικονομία amalis. Ob

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
