Latin
CEREBRI MEDULLOST
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 70
Unproofread scanNot analysed yet
ex omnimodâ ejus exhalatione ad ignem sine concretione. 4. Effectu in nervis &musculis. Unde soliditas, tenuitas, mobilitas, fluiditas patent. Quid verò facere queant, &quousque dividi haec liquida, docet vita insectorum, &ovi incubatu foti liquida mutata. 221. Separationis ejus causas docet cognitus impetus sanguinis cerebrosi, supposita structura glandulae in cortice, arteriolarum tenuissimae hic membranae, unde separatio ad sensum continua, sed tamen cum brevissimâ remissione in diastole Cordis. 222. Emissaria, in quae liquor ex cortice agitur, sunt ipsae illae fibrae cavae, (219. )per quas medulla cerebri, medulla oblongata, medulla spinalis, nervi calvariae, nervi vertebrarum producuntur, quorum filamenta in ultimos quosque viscerum, musculorum, totius solidi corporis recessus diffunduntur, unde patet, in omne punctum fere solidi id liquidum ferri. 223. Horum Emissariorum exilitatem indicat glandulae corticalis parvitas; numerum moles cerebri ingens, exilitas fibrae cujusque; plenitudinem liquidi ingens copia eruoris cerebrosi; motum impetus cordis. 224. Glandularum 1. parvitas. 2. arteriolarum ultimarum hîc exilitas. 3. glandulosa fabrica. 4.