Latin
MUSCULORUM FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 87
Unproofread scanNot analysed yet
MUSCULORUM FUNCTIO. culorum carnosorum (307) coronata his ubique, terminari videntur ultimô in venas continuis canalibus, hinc tantum musculi rubedo. His ligatis cessat paulô post motus, solutis redit. 303. Habet omnis musculus fines, qui sunt substantiae tenacis, compactae, solidae, exsuccae, per has nectitur partibus movendis, ossa sint, membranae, cartilagines; Tendines vocant, circâ quos raro nervi ingrediuntur. Cor musculus est liber se ipsum modô, eâque ope cruorem movens. 304. Tendines infinitis filis tenuissimis adunatis arctissimê conflantur, quae unâ extremitate circâ partes movendas talia; alterâ, ubi muscusos formant, crassiora, molliora, laxiora compressilia, ultimo in membranulam terminari videntur. Haec caro, hujus congeries venter musculi. 305. Neque enim fila haec (304) terminantur utrimque in tendines, docente Lowero. 306. Caro haec aetate, tabe, elotione, elixatione, conquassatione succo orba, mera tenuia fila refert; floridâ juventâ distenta, succo turgida ubique aequaliter, dum quiescunt: Ergô vasculosa est. 307.