Latin
MUSCULORUM FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 91
Unproofread scanNot analysed yet
)Sit talis ACBD, hujus pars CD cava sive vasculosa, (306) in quam nervi EC ultima pars pateat, (301) si in hanc partem jam plenam, (222) &in aequilibrio cum antagonistâ suo positam (309), per nervum EC (301) liquor (220 ad 226) Cerebri, Cerebelli, medullaeve spinalis nititur influere, quâcunque demum de causâ, premet liquorem in HCDB, quae vis ingens fit ob exilitatem canalis EC ad receptaculum HCDB majus, (ex mechanicis, hydrostaticisque) ergô pressus liquor nitetur ad omne punctum internae superficiei HCBD, (ex lege liquidorum) ergô distendet donec vis resistens fibrae aequetur vi pressionis hujus; sed plura sunt puncta vim recipientia circa HCB, HDB, quam ad H &B, (ex figurâ fibrae oblongae) &fibraibi flexilior, quam circâ tendines AH, (303. 304.