# Institutiones medicae 91

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, MUSCULORUM FUNCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/91

) Sit talis ACBD, hujus pars CD cava sive vasculosa, (306) in quam nervi EC ultima pars pateat, (301) si in hanc partem jam plenam, (222) & in aequilibrio cum antagonistâ suo positam (309), per nervum EC (301) liquor (220 ad 226) Cerebri, Cerebelli, medullaeve spinalis nititur influere, quâcunque demum de causâ, premet liquorem in HCDB, quae vis ingens fit ob exilitatem canalis EC ad receptaculum HCDB majus, (ex mechanicis, hydrostaticisque) ergô pressus liquor nitetur ad omne punctum internae superficiei HCBD, (ex lege liquidorum) ergô distendet donec vis resistens fibrae aequetur vi pressionis hujus; sed plura sunt puncta vim recipientia circa HCB, HDB, quam ad H & B, (ex figurâ fibrae oblongae) & fibraibi flexilior, quam circâ tendines AH, (303. 304.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
