# Institutiones medicae 92

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, MUSCULORUM FUNCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/92

) ergo mutabitur figura HCBD accedendo ad sphaericam, id est dilatabitur CD, id est angustabitur HB, id est satisfaciet omni phaenomeno (310. 311.) D. E. D. 814. Dum ea contractio (313) fit in adunatis infinitis fibris simul, id est in toto musculô, latera fibrarum se mutuô comprimunt, ergô aditum occludunt liquido tentanti transfluere arterioso, (302 id ergô urgebit; id est distensionem juvat, sanguis verô venosus exprimitur, id est musculus fere exsanguis fit, quid ergô hinc boni? 315. Dum sic longitudo fibrae minuitur, (313) simul adducit id, quod tendini adpenditur, si hujus resistentia modô minor vi dilatante, (313) excessu quocunque minimo. 316. Omnia ergô explicata, exceptâ eâ vi, quae pressionis momentum per LC (313) auget & minuit in origine nervi. sed haec difficultas tolli nequit (19. Lit. 317. Quid ergô opus facultate incorporea inflante Galenicâ? Vi nitrosâ & explosivâ spirituum accendentium sanguinem? effervescentiâ ab acido & alcali volatilibus? ebullitione succi arteriosi & aetheris? An sensu, organis, materie, misturâ, proportione, duratione, copiâ, phaenomenis necessitate causae haec omnia inveniuntur? 318. Influxus ille liquidi (313) in omnes musculos semper aequabiliter fit, in aliquos musculos semper constanti tenore alternê fit, ut in Cor, Intercostales, Abdominales, Arterias, Intestina; &c.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
