Latin
NUTRITIO, INCREMENTUM
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 98
Unproofread scanNot analysed yet
Solida ultima pauca in corpore, docet atrophia docent microscopia, &vulnera minima: Eaque omnia nervosa. 240. Eaque cuncta ex liquidis orta, docet historia foetus Malpigiana. 341. Idque transeundo ex liquidissimis ad solidissima omnes status medios, docet autopsia &enumeratio. 342. Ergô liquida &solida tantum figurâ, cohaesione, motu, quiete differunt. 343. Et pars fluidi partem solidi facit, si adest vis cohaesionem efficiens. 344. Quae cohaesio optimê perficitur, si &sit locus capax, &pars fluidi mole, figurâ, cohaesione congruens. 345.