# Sermo academicus de comparando certo 10

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/10

Quare manifestô patet non aliunde hanc in atomo potentiam resistendi innotuisse, quam quia in omni corporum conflictu semper observatur. Atque ideô omnes has dictas atomi dotes non perspexisti in specie principui quam mente prius gerebas, non ergô in formâ ejus insignitâ & impressâ in animo Philosophi, sed inventas in effectis coactus fuisti assignare incognitae illi causae, unde effecta illa pendere arbitraris. Simulac autem aliud quid praeter modò dicta exponere inde conaris, nae facies tanto conatu intelligendo nihil ut intelligas.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
