# Sermo academicus de comparando certo 13

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/13

Hos ego designo, qui ante alios laborum fortunati palmam in Physicis retulerunt gloriae, Christianum Hugenium Patriae nostrae insigne decùs, Germaniae ornamentum Leibnitzium, Newtonum nostri miraculum seculi. Ex quibus etiam mens non laeva perspicit, non posse quoque multa, quae alicujus momenti sint & ponderis deduci ex idea spatii inanis. Illud verê existere mechanicae evincunt demonstrationes. Agitabili corpori id viam praebere liberrimam, Physice, Astronomia, ipsaque rursum Mechanice, docet. Caeterum ejus contemplatio aliud vix invenit, quod instar principui inservire queat. At si gravitatem jam spectamus corporum, ne in illâ quoque plus evidentiae, quam in praecedentibus, reperiri poterit. Licet enim prisca maximê Philosophia hanc atomis propriam dixerit; quamvis hanc omni spectabili individuam inhaerere corpori, ubique easdem leges sequi, aequâ mensurâ cum mole materiae distribui semper, incredibili in Astronomicis peritiâ subtilissimê collegerit Newtonus: tamen haec omnia nondum effecerunt, ut Acutissimus Philosophorum rectius capiat, quaenam sit ipsa in corporibus gravitas, quam ille, qui hanc modô semel sensu expertus est. Ejus enim naturam attigit nemo, tentaverunt omnes.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
