# Sermo academicus de comparando certo 14

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/14

Et, quum originem illius plurimi scrutati sint, nullus intellexit. Non continetur in ideâ extensi, divisibilis, impenetrabilis, mobilis. Haud pendet â figurâ, mole, aut texturâ, corporum. Immutabilis interim & vastissimo & minimo corpori aeternâ naturae lege inest. Non est tamen magnetica, nec magnetismi, sed alias planè, leges sequitur. Denique, quod mirabile omninô videtur, ortus ejus & natura ex prin cipiis mechanicis nequaquam possunt explicari, quum effecta ejus nihilominus per illa egregiê dilucidari queant. Verissima haec qui cogitatê ponderat necesse habet fateri, nullam in animo nostro perceptionem dari gravitatis, ex quâ lucidê comprehensa effectus ejus enodari poterunt. Contra verô gravitatis opera sensibus patentia revelasse rationi, esse quid incogniti, unde ignoto nobis modo fluant spectata sensibus gravium Phaenomena. Eâ re fit ut, quidquid in his cognoscis, omne verô id exquisitê experimentis fidis acceptum ferendum sit. Cuncta quae de illis demonstras, his tantum per mechanica amplificatis debeantur.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
