# Sermo academicus de comparando certo 20

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/20

Subtili nimis argumento motum possibilem esse pernegat acutus Zeno, surgens & ambulans refuto Te mordax exclamat Diogenes: atque pervulgato quidem experimento rem tamen ipsam tangebat Cynicus, cui acquiescendo plus, quam argutissimâ subtilitate proficitur. Corpus enim sine motu esse quum queat & intelligi, unde ille oritur? quando quiescenti prius moli conciliatur, quid in illâ nascitur? quoties ex quiete per praepetes gradus in velocitatem accrevit pernicissimam, quidnam illud est, quod additum intelligis? si ex notis corporum dotibus illum derivare tentas, proprie intelligentiae obloqueris. Si ex gravitate solâ, in absurda & falsissima incidis. Si ex attractione, ignotum Tibi per longê magis abstrusum explicas. Neque expediunt quidquam, qui ex poattestate corporum elasticâ originem motus, que perennitatem ejus, deducere moliuntur. Ut enim haecce vis corporibus multis re ipsâ insit, tamen nemo mortalium naturam ejus comprehendit, solis autem observatis cognitionem ejus debet. Quamvis impressum motum conservet oscillando, nunquam novum excitat; eo maximê, quod quantum motus accepit â vi quae tendit vel adducit, tantum ubi remittitur poterit reddere.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
