Latin
21
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 21
Unproofread scanNot analysed yet
Ad summam, ne singula enarrem, natura motus obscura perspicacissimo cuique inde colligitur, quia causa continuati non datur ex perspectâ ejus indole, sed ex generali effato, quo asseritur omnia persistere in eâ, quâ praesenti gaudent, conditione, quamdiu suae spontis manent. Quae quidem singula &universa certissimê videntur id efficere, ut persuasum habeamus, nihil superesse, quod intimê cognitum admitti queat pro principio tam claro &foecundo, ut ex eo non consultâ experientiâ Philosophus ullum naturae effectum ita efferat, ut impetret assensum convicti Mathematici.