# Sermo academicus de comparando certo 23

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/23

vanos clamant conatus, inane studium, elusasque in his vel solertissimi operas. Non datur ulli mortalium videre modum, quo corpusculorum minima coëant ad componendam seminalem fabricam. Nullo valet intuitu detegere virtutem, quae dispersa elementa cogat in compagem seminis, nedum rationem, quâ haec illa ordinet. Nullo imitamine simulare poterit rei etiam simplicissimae principium seminale. Ab his tamen, & ab his fere solis, oriuntur apparitiones, in quibus considerandis, colligendis, explicandis, sedula Physicorum diliVesana sugentia quam maximê exercetur. perbia fallacis consulta desidiae, atque â labore quaerendi proclivis in licentiam fingendi, falsô divulgaverat olim, non egere his adminiculis praegnantis naturae foecunditatem. Coeco nimirum informia concursu elementa coire posse somniabat, ut ex adunatis casu particulis orirentur primae, atque immutabiles, seminum formae. Verum pudor est ineptam adeô opinionem cecidisse in quenquam Philosophorum! Omnis enim illi refragatur observatio eô usque, ut incredibile videatur malum hunc errorum tot deceptos abstulisse!

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
