# Sermo academicus de comparando certo 29

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/29

Lubenti idcirco, atque venerabundo, animo confiteor, multô pulchrius explanatam naturae rationem exposuisse paucis verbis sapientum Principem Mosem, quam caeteri vastis voluminibus Philosophi. Audite, quaeso, audite sapientiae in Physicis compendium! Accipite nervosissimum effatum, cujus efficacitas foecundat orbem! Efferat terra herbam virentem, quae faciat semen suum in se, juxta suum genus. Agite verô, hebetatam seminis intricatissimi perlustratione aciem paululum exacuamus, ut introspicere detur in id, quod simplicissimum vulgô aestimatur, vix ullâ habetur curâ dignum, perinde ac si universam suam indolem sponte in sensus negligentium ingereret. Quaenam igitur corporis humani particula pilo creditur simplicior?

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
