Latin
3
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 3
Unproofread scanNot analysed yet
Talia promde re ipsâ quaedam existere adeô est certum, ac verum habetur assiduô permutari plurima. Quaenam verô illa sint, tam est ignoratum, quam id quod obscurissimum. Quicunque enim haec sibi perspecta esse verâ cum ratione asserit, necessariô in se expertus erit ideas talium rerum, quarum contemplatio illi exhibere possit omnia, quae unquam fuere, sunt, vel fient. Utique hoc est de naturâ veri principi, in quo si minus detexeris, non principium adeô, quam ejus modô umbram, attigisti.