Latin
33
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 33
Unproofread scanNot analysed yet
Subtilissimas artificiosissimae cuticulae squamulas pilus protrusus elevat, per tenuia inter has relicta spiramenta emergit, corticem ab his recens affusum induitur, unde in aëre difflato humore siccus jam durescit, sensum molestum jam futurum penitus amittit, sin gulari tingitur colore, crispatur, gracilescit in acutum apicem, porrigitur in longitudinem pro vario usu locis diversis aliam. Quan tos verô, quamque multiplices, corpori usus praestent, ignaris incredibile, peritis stupendum, videtur. Leniunt asperi aëris vim; molles partes defendunt, ne quid ab attritu detrimenti capiant; arcent â tenellis oculis, â spiraculis narium, patulis omnem cum aurâ advolantem noxam; grata faciunt aspectui umbracula ne vi luminis fulgidi obtundatur acies videndi; pruritu excitato, dum infarctos sordibus meatus frustrâ perrumpere nituntur, salutarem scalpendi motum in adjumentum flagitant, quo purgatur cutis; invisibilia sudoris foramina, per quae toto corpore perruptus humor cutim perfundit, in serie suâ ordinatâ firmant, defendunt, atque contra tenacitatem obstructuri viscidi munita praestant; expulso lento humori, quem spiramenta cutis assiduô sudant, sustentacula parant, quibus â superficie corporis adscendere expeditê queat, ipsa integumenta converrendo repurgant; itaque, ut corpus totum per detersos hiatus fumidi vaporis specie liberrimê exhalet quidquid habet noxii, efficiunt; ab his autem valetudinis prosperae constantiam, vitae adeô beatitatem, pendere diligentissimâ Sanctorii praemonstratione didicit Medicina.