# Sermo academicus de comparando certo 37

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/37

verissimo nempe Hippocratis effato patet, ut in circulo, sic in nostro corpore, nec Principium dari, neque haberi finem, ita verô nexas implicari aliis, ut singulae ab universis pendeant, partes. Quis dictabit ea, quae ad alimenta crinium natura requirit, qui ignarus est humorum omnium, quos jugis per vasa corporis motus exercet? Oracula iterum sic sonant Hippocratica, nutrimenta ventriculo data, variis naturae actionibus subacta, demum in pilos formandos impendi. Quisquis ergô jactat animo suo opus non esse severae taedio experientiae, sed inscriptas illi leges naturae & innatas satis subsidii dare, ut his consultis cernat quid particulatim cuique rei natae in sit, en Rhodus en saltus! faciat periculum quid valeant speculationis meditabundae vires! Inaccessam sibi hâc viâ naturam fatebitur, aut emendicato obliquê experimento limitabit furtim vagum ratiocinium. Universa videlicet medicorum sapientia, summâ licet ope in hoc nitatur solum, ne unum capillum radicitus extirpatum reficere, ne unius pili incrementa mutare, imô ne colorem quidem ejus variare, poterit, si ex principiis evidenter comprehensis inprimis hoc tentaverit.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
