# Sermo academicus de comparando certo 4

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/4

Intelligitur scilicet necessariô, eum, qui causae indolem perspexit, ita mente assequi omnia, quae in illâ continentur, quemadmodum haec ex eâ emanant. Operatur namque causarum quaelibet ex vi suae naturae, quam itaque qui perfectê capit, ille pariter effectus ejus omnes, ut dotes illi proprias, novit penitus. Mechanicus veluti, qui rotas probê vidit & elaterem vel appensum pondus, quibus lege artis connexis inter se ritê fabrefactum horologium habetur, eo ipso didicit gyros, qui â singulis harum certo tempore absolventur itaque periodos temporibus ex animi sententiâ aptare sic poterit, ut, quales mente praecepit, sequantur motus. Haud aliter & ille, qui naturam & ejus vim, id est principia rerum, gnarâ mente possidet, etiam omnia illa, quae alma parens certis hinc divisa temporibus ordinat, cognoscet & praevidebit, suo ex sinu fata rerum pandet nullis involuta obscuris, sed oppidô clara. Neque argumenti hujus vim eludit, qui effectuum ignorantiam fassus causam nihilominùs sibi patere affirmat: Ita enim tueri se solent dum ajunt, Geometram circuli pulcherrimê gnarum, licet omnia, quae sedula in eo ratiocinatio sensim deteget, nec sciat hactenus, neque unquam forte intellecturùs sit. Plausibilis exceptio, sed non excutienti.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
