Latin
42
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem verbis opus est? Uberrima rerum testimonia adsunt. Ut enim exemplis constet, quousque ex assumtis promoveri Principiis Physica possint, Renatum Cartesium citare velim. Si quis olim, hic certè inter omnes emicuit. Hunc idonei, hunc candidi, rerum Philosophicarum aestimatores celebrant, ut cum maximê. Immortalia namque Auctoris de Geometriâ &de Dioptricis scripta nihil, quod sublime non sit, spirant. Alii profectô illis subnixi magis promoverunt septuaginta abhinc annorum spatio Mathematica, quam eadem toto tempore, quod ab Archimede in Cartesium elapsum erat, fuerant provecta. Ut sine justâ indignatione ferri nequeat, adeô ingratos se gessisse quosdam, qui postquam summi Viri indicio sapuerunt, abstrusis adscripsere Auctoribus, quae, abfuisset ejus auxilium, ne quidem intelligere potuissent! simul ac verô â Mathematicis operibus ad Physica Egregii Scriptoris monumenta descendis, vix credideris ab eodem homine proficisci potuisse tam diversa.