# Sermo academicus de comparando certo 44

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/44

Sed bina haec sufficiunt, ut cernamus quam vacillet in lubrico, qui hanc insistit viam, quae turpiter adeô fefellit summos in arte Viros. Nisi ergô vana me elusit eventus exspectatio, asserui satis ad persuadendum, quod egomet mihi dederam demonstrandum, dogma. Unum tamen, priusquam absolvam, diluendum superest. Plurimorum enim metus est, ne ex his sequatur Pyrrhonismus Physicus. Sciant itaque illi, Scepticos non ideô cohibuisse assensum super rebus naturalibus, quia metuebant in observatis fallaciam; sed quia incuriosam damnabant licentiam assumendi principia, ex quibus illae explicarentur.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
