# Sermo academicus de comparando certo 45

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/45

Maximê quum essent, qui, instar Velleji Epicurei, de re nullâ dubitabant: pulchrè id docet gravissimus auctor Sextus Empiricus, disputantem super his sic audimus Socratem, ita Academici & Acataleptici ubique disserunt: Acceptum namque Sapientibus, observationem accuratam ipsam non fallacis naturae vocem habendam esse; & quidquid in artis promovendâ evidentiâ cessatum, haesisse praecipiti fiduciâ Principiorum. Neque etiam diffidendum his, quae Mathesis sincera ex solis observatis arguit, liquet exinde, quod omne id, quod â natâ Philosophiâ in hunc usque diem bene certum apud Physicos reperitur praeter sola experimenta, uni debeatur geometriae, nihil quidquam ex Principiis universi ritè cognitis eductum fuerit. Omne illud, quod Geometrae super observatis argumentando Physicis invenerunt, adeò inconcussâ fide stetit, ut nemo hominum de illis dubitaverit, quum ficta citô ad suam reciderint naturam.

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
