Latin
46
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim de natura corporum, quid de motu ipso, assumunt Geometrae, nisi quod in hisce adeô unicuique est obvium attento, ut nemo de eo ambigat? interim ex hisce plurima tam evidenter demonstrarunt Mechanici, ut nusquam firmiora, aut humanis usibus meliora, invenire liceat. In explorandis liquidis nihil ponit Mathematicorum disciplina, nisi quod in quocunque humido semper unusquisque experitur: tamen in his Geometricê explanatis, quam vera, quam certa, quam utilia, hydrostatici, &hydraulici, constituerunt Theoremata? Contemnat segnis socordia effectus notissimos gravitatis, ut nimis vulgatos, ut sponte cognitos, nec dignos animadversione! plura nihilominus haud petet Mathesis sibi de his dari, ut inconcussa, stupenda, atque usu celebrato clara, dogmata illa firmet, quae rejecta nulli, omni Sapienti admirationi semper fuerunt.