# Sermo academicus de comparando certo 47

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/sermo-academicus-de-comparando-certo/47

Quaenam abscondita sit natura siderum, quânam causâ tellus, planetae, atque cometae, moveantur haud sollicitat Astronomos, solas notant apparitiones, atque vicissitudines, unicuique consideranti obvias, dum interim ex his multa, infallibilia, tantumque boni hominibus praestantia, extricat Astronomia ut humanae societatis felicitas sine his subsistere nequeat. Quid memorem illa, quae in Opticis, Dioptricis, Catoptricis, Acousticis, Balisticis, invenerunt Geometrae? sunt haec tam pulchra ubi cognoscuntur, videntur tam imperscrutabilia dum quaeruntur, apparent tam vilia experimenta, ex quibus solis assumtis extrahuntur, ut nihil supra! An dicam de vi elasticâ? Ejus nota cunctis proprietas sola instruxit Philosophos per Mathesin, quid de legibus motus statuendum sit; quum antea errarent vel Optimi turpissimê. Quis mortalium nescivit variatos iridis colores, quibus decorata apparent corpora dum per trilaterum ê vitro prisma spectantur? Quis mortalium crederet, ex hâc inprimis observatione, per ingenium Mathematicum illa potuisse inveniri, quae admiratur, quaeque stupet, nostra aetas! Quibus supra omnia se meritô efferre nostrum seculum potest! Quibus â suo Alumno inceptis, perfectisque, magna se jactat Brittannia!

---

Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sermo_academicus_de_comparando_certo.
