Latin · Elegiac couplet
HERMANNI CONRINGII EPIGRAMMATA HACTENUS INEDITA IN IMAGINES A SE COLLECTAS.
Hermann Conring, Musae errantes 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Talem Durerus finxit Stridonis alumnum:
Artificis tanti est igne sed usta manus.
Femina sum, doctrinae expers, deformis, inopsque
Unica sed laus est, abstinuisse cibis.
Sex lustra, atque ultra caelesti rore foveri
Credita, vesci (eheu) denique visa fui.
Scinditur incertum nunc hinc sententia vulgi,
Pars simulati aliquid, pleraque vera putant.
Ficta sient: orbi potui si imponere, nomen
Perpetuum mereor calliditate tamen.
Discite mortales famae diffidere cauti,
Fallere vos mulier longa diesque potest.
Rex quamvis, calamo tibi gloria parta perennis,
Sis igitur docti dux, Iacobe, chori.
Nulla Iungiades doctrina inclaruit orbi,
Spectatur tamen hic: nam Philomusus erat.
PRostrasti Papam frustra remorante cucullo;
Libera quid faciat, die Luthere, manus?