Latin
HERMANNI CONRINGII EPIGRAMMATA HACTENUS INEDITA IN IMAGINES A SE COLLECTAS., IN IMAGINEM M. ANTONII DE DOMINIS.
Hermann Conring, Musae errantes 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Praefero dum patriae verum sacraeque tiarae,
Et regnum oppugno, Pseudomonarcha, tuum.
Vix alius promens quae tela vibravit in hostem,
Sunt mea grata piis omnia, grata Deo.
Ostentata tamen rursus dona aurea Romae
Purpureae vestes dapsiliorque cibus.
Subdere fecerunt victo mea colla tyranno
Mentique adversum lingua coacta loqui.
Grande nefas! ausus licitum tamen esse putare,
Invitia ut vitium deteriora ruit.
Ast male ficta brevi me iusta in vincula raptant,
Exstinctumque sacer diruit igne rogus.
Disce meo exemplo, qui stas, persistere firme:
Ne possint Papae plaudere, scripta cavent.