Latin · Elegiac couplet
HERMANNI CONRINGII EPIGRAMMATA HACTENUS INEDITA IN IMAGINES A SE COLLECTAS., IN IMAGINEM MATTHIAE FLACII.
Hermann Conring, Musae errantes 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Impavido atque indefesso doctrina Lutheri
Exitium in Papae, te duce, firma stetit.
Infinita tuo hinc sunt perlustrata labore,
Quicquid et arcani Bibliotheca tenet.
Turbavit tua multa ipsam centuria Romam,
Atque improviso tradita teste fides.
Docta aperit, claudunt quae sacra volumina, clavis,
Par meritis dabitur gratia nulla tuis.
Verum, heu! quos passa est ecclesia nostra tumultus,
Dum zelo indulges vincula laxa nimis!
Non tamen hisce etiam superantur commoda damnis,
Mutavere diu haec, altera at ista manent.