Latin · Elegiac couplet
HERMANNI CONRINGII EPIGRAMMATA HACTENUS INEDITA IN IMAGINES A SE COLLECTAS., IN EIUSDEM IMAGINEM INEPTE DEPICTAM.
Hermann Conring, Musae errantes 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qualem mi vultum, pictor vanissime, fingis?
Frons caperata adeo conveniatne sopho?
Falleris et fallis: felix ego lumine mentis
Doctrinaeque, ingens gloria parta mihi est.
Nulla tamen morum asperitas, non foeda lacerna,
Non caput intonsum aut barba caprina fuit.
Annulus ornavit sapientem et splendida vestis,
Congressusque frequens horriditate procul,
Cecropis arx talem est venerata atque aula Philippi,
Palla decens Phoebo et pulchra Minerva nitet.