Latin
HERMANNI CONRINGII CARMINA GRATULATORIA SPARSIM ANTEA EDITA., AD HULDERICUM EYBENIUM QUUM ACADEMIAE IULIAE VALEDICENS AD CAMER. SUMMUM IMPERII
Hermann Conring, Musae errantes 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
ROmana quidnam sanctio communibus
De rebus olim, deque statu publico,
Iustiniani auctoritate iusserit,
Hoc plurimorum scire pridem laus fuit.
His addidisse, nostra quis constant fora,
Quocumque tandem sint statuta principe,
Sacro aut profano, maximo est ut usui,
Sic aestimatur dignum honore maximo.
Horum nihil nescire te, quum ostenderis,
O aeviternum Frisiae Eoae decus,
HULDRICE, lingua regias docens scholas
Multos per annos hactenus, compluribus
In eruditum lumen editis simul
Chartis, honore nomen inclitum tuum,
Ut iuris utriusque docti interpretis,
Germaniam late per omnem iam valet.
Dum Iuliae autem dicis ultimum vale,
In posterum tribunal imperii sacrum
Aequa bilance temperaturus, loco
Longum eminente, inusitate nobilem
Librum elaborans, promereris utique
Ut singulari iure NOBILIS audias.