Latin · Dactylic hexameter
HERMANNI CONRINGII CARMINA GRATULATORIA SPARSIM ANTEA EDITA., GRATULATIO EPICA NOVIS HONORIBUS HERMANNI MEIERI ET ZACHARIAE SITHMANNI QUUM IN, lines 2.2.91-2.2.102
Hermann Conring, Musae errantes 2.2.91-102
Unproofread scanNot analysed yet
Vos vero, robustae animae, quis forte metallum
Circumstat pectus, quis toti publica curae
Sunt bona, spe salui generosa, pergite fortes,
Fortiaque adversus corda obicitote periclis.
Non semper caelum iratum. Non nubila semper,
Aut boreae semper rabies fremit. est ubi Titan
Laetior exsurgit, toruas reverberat iras
Aeolus, et facili ridet Saturnius axe.
Nostra etiam findes capient mala, nec sua damna
Posteritas scibit felix. meminisse iuvabit
Quae patimur quondam, trucis et dispendia Martis
Fabula venturis narrabitur inscia natis.