Latin
HERMANNI CONRINGII CARMINA GRATULATORIA SPARSIM ANTEA EDITA., IN IACOBI LAMPADII DE REPUBLICA ROMAN. GERMANICA LIBRUM.
Hermann Conring, Musae errantes 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
TAlis erat nuper victrix Germania Romae,
Quando per innumeros laus data staret avos.
Hac lege imperii maiestas illa virebat,
Hoc orbis domitrix, hoc modo Caesar erat.
Hactenus invicti, victores vicimus orbis,
Et lecta in nostro nomine Roma fuit.
Unum erat in fatis, ut se Germania vincat,
Vincit, et invicta nunc cadit illa manu.
Ante tamen chartis faciem depingier istis
Iussit, et imperii provida scripsit opes.
Tempus erit quondam, post quum sua busta resurgens
Hinc leges repetet, iuraque prisca dabit.
Nunc nihil invictum propriis non occidit armis.
Vivit adhuc quicquid scripta papyrus habet.
Cerne vices mundi. Robur tandem omne fatiscit,
Et manet aeternum, quod levis aura movet.