# Musae errantes 2

Hermann Conring, Musae errantes, HERMANNI CONRINGII CARMINA GRATULATORIA SPARSIM ANTEA EDITA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/2

ITALIAM rerum dominam, gentemque togatam,
CLUVERIUS vasto codice tradiderat.
Lectores nactum est, sed paucos, grande volumen,
Magni operis moles ipsa molesta fuit.
Indoluit BUNO, Romanaque regna misertus,
Praebet in exiguo conspicienda libro.
Macte animo hoc BUNO! Bene sic tu perge mereri:
Utile quod mundo est, qui docet, ille docet.
CArmina Iessaeus Regum sanctissimus olim
Atque alii Hebraeo quae cecinere sono;
GOETZIUS haec noster numeris inclusa latinis
Exhibet, exemplo Scotia docta tuo;
Flaminium facilesque elegos imitatus Ebani,
Quosque fides docuit Beza sonare modos.
Vox diversa, eadem est pietas, mentique gemellae
Fusus ab aethereo spiritus axe subest.
Macte animo hoc GOETZI! caelo gratissimus hymnus,
Praecantat vatum cui sacra turba melos.
CAesareus sanguis, magnique propago Leonis,
Optimus et patriae duxque paterque suae:
Uno vicenum lustro quum clauderet aetas,
Nestoreo AUGUSTUS hoc suit ore senex.
Ingenii monumenta omnis depraedicat orbis,
Ingensque est hominum bibliotheca stupor.
Coniuge, prole, opibus, bello ipso ac pace beato,
Centena an Parcae ducere fila negent?
HActenus insolitae quem Ecclesia sancta sequestrum
Pacis amat, meritis et pietate gravem,
Discordi quamvis multum frendente caterua,
Maximus hac Cimber fronte Calixtus erat.
Omne sacrum, et privum, et quicquid veneranda vetustas
Scivit, in arcano pectore clausa latent.
Compositos mores et candida munera mentis,
Ipsa etiam haec oculis picta tabella refert.

---

Hermann Conring, Musae errantes. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/conringiusmusae_1.xml.
