# Musae errantes front.1.1-3

Hermann Conring, Musae errantes, front.1.1 to front.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.1

HERMANNI CONRINGII carmina partim inedita hactenus, partim sparsim edita, uno hoc volumine comprehensa typis exscribi curavi, facturus satis, quantum in me est, eurum voluntati, qui hoc dudum a me flagitaverunt. Tam praeclare meritus est de re litteraria omni vir beatus, ut copiose amplissimeque nunc quidem a me collaudari haud debeat. Non ignorabitur ille a posteritate, et florentissima Iulia inter sua lumina, quibus se suo merito efferre potest, illum praecipuo semper loco collocabit. Quamlibet autem politicis publicique iuris studiis ornandis provehendisque potissimum fuerit intentus; non tamen fastidivit reliqua, quae variae elegantiorisque eruditionis nomine comprehendi solent: interque alia poeticen coluit, saltem ut ne expers esset tantae suavitatis. Integrum ipsi haud erat, variis gravioribusque negotiis districto, unis his, amoenissimis cetera, studiis vacare: quem tamen iuvenis erga ea fovit amorem, ne provecta quidem aetate deposuit; sed tam culta saepe et arguta composuit carmina, ut vel praestantissimis adnumerari mereantur. Credo neminem fore, si paullo sit humanior, qui infitiari velit, poesin sobrie et cum iudicio excultam prodesse valde et delectare: nec arbitrari quis debet, veteres melioris aevi poetas latinos, homines umbraticos aut de schola fuisse: erant illi in splendida vitae civilis aularumque luce politi, amici principum et familiares, omnibus urbani venustique ingenii dotibus perornati, non suo hodie pretio a multis habiti, eo quod in puerorum sunt manibus, qui cum taedio saepe illis immorantur. fit inde, ut nonnulli omnem poeseos latinae cultum dissuadeant prorsus ingeniis exercitae et negotiali vitae destinatis: aut loco eius poeseos vernaculae studium, cum fastidio et vituperio alterius, unice commendent. Est, fateor, laus haud postrema, si quis vernacula lingua suave et venustum carmen sciat pangere: habemusque poetas Teutonicos ingeniosos valde, sive versuum concinnitatem, sive sententiarum argutias, sive elegane et politum dicendi genus spectes:qua parte in primis excellunt magni nominis viri et amplissimis muneribus conspicui, HOFMANNUS, Silesiae quondam sidus, CANIZIUS, aulae regiae Berolinensis nuper gloria, IOANNES de BESSER, supremus in eadem aula caerimoniarum magister, eruditae Germaniae ornamentum: non minor tamen laus erit, latinum carmen condere eleganter, romanaeque veneres linguae ac gratias tenere. Qui putant, obscuros et umbratiles homines solum. poesin latinam consectari debere, quasi scholam redoleat, quicquid latine sonat, illi, ut mitissime dicam, errant magnopere, et quam parum sint intelligentes istarum elegantiarum, haud obscure produnt. In ipsis regum principumque aulis non defuere patrum memoria, nec desunt hodie quoque, eximiae dignitatis viri, quos ab eruditorum non tam numero, quam appellatione segregat vel actuosae vitae occupatio, vel sua ipsorum modestia, qui latini carminis venustates intelligunt probe amantque, et vel ipsi, occasione data, cultissimo versu exprimere didicerunt.

---

Hermann Conring, Musae errantes. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/conringiusmusae_1.xml.
