Latin
front.1.16 to front.1.18
Hermann Conring, Musae errantes front.1.16-18
Unproofread scanNot analysed yet
Rem facient academia Iulia, cuius ingens decus pater fuit, dignam, omnibusque iis, qui humanitatis studia diligunt, longe gratissimam. Si quae forte alia Conringius carmina composuit, a me nondum visa, illa ceteris adiungam, si copiam eorum nactus fuero. Addidi in fine carmen unum. ad arcam, qua Hugo Grotius e carcere elatus fuit, sub persona Grotii factum. Adscripsit illud Conringius propria manu editioni, qua usus est, carminum Grotianorum, nullo addito auctore: quumque in diversis, quas equidem vidi, poematum Grotii editionibus, hic scazon non reperiatur, sicque a Grotio illum esse scriptum credere nequeam, a Conringio ipso eum esse compositum conicio. Dignus certe mihi visus fuit publica luce: et quum Conringius tot aliorum. imagines versu ornaverit, non omittenda esse iudicavi arguta illa epigrammata latina, quae in. effigiem viri huius, ut corpore et statura parui, sic ingenio et doctrina maximi, scripta sunt, una cum elegantissimo scazonte atque epitaphio, supremo eius honori et memoriae consecrato. Oro Deum immortalem, ut sempiterna apud nos esse iubeat, iuxta ceteras meliores doctrinas, elegantiorum litterarum studia, quorum cultu haec bonae mentis officina nomen sibi conciliavit ad posteritatis memoriam permansurum. In acad. Iulia d. I. Aug. MDCCVIII.